

Liber Numeri*
Caput 18: Versus 8
Locutus est Dominus,etc.[RAB., in Num., tom. 2.]Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur.Primitiarum.Primitiae litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit.Omnia quae sanctificatur a filiis Israel.[ORIG., hom. 11.]Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur.[ORIG.]Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire.[ID.]Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum[Exod. 23.].A filiis,non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quae tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt.[ID.]Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium praebeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictae furorem fratribus incitavit.